

Liber Regum Tertius*
Caput 13: Versus 24
Et leo stabat,etc.[RAB.]Hic ostenditur, quod peccatum inobedientiae in ipsa morte fuit laxatum, quia iste idem leo, qui viventem praesumpsit occidere, ausus contingere non est occisum. Qui enim occidendi habuit potestatem, de occisi cadavere comedendi licentiam non accepit, quia is cujus culpa in vita fuerat punita, erat jam justus ex morte.